Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.11.1 | Cic. Fam. 10.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.11.3 |
10.11.1
immortalis ago tibi gratias agamque , dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum . tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse , nisi forte , ut tu gravissime disertissimeque scripsisti , ita sensurus es , ut me referre gratiam putes , cum memoria tenebo . si de fili tui dignitate esset actum , amabilius certe nihil facere potuisses . primae tuae sententiae infinitis cum muneribus , posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae , oratio adsidua et perpetua de me , iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt . non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p . me civem dignum tuis laudibus praestem , in amicitia tua memorem atque gratum . quod reliquum est , tuum munus tuere et me , si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis , defende ac suscipe .
Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque
cum tribus milibus equitum praemisissem , ipse iter ad Mutinam dirigerem , in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi . animadverti nullum
alium receptum Antonium reliquiasque , quae cum eo essent , habere nisi in his partibus , duasque ei spes esse propositas , unam Lepidi ipsius , alteram exercitus . quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt , equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti , ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret . si nudus hoc se Antonius confert , facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare , quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana , quae nostra opera revocata cum reliquis
est , ad eundem furorem redierit , tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me , idque me praestaturum spero , dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant .
10.11.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.11.1 | Cic. Fam. 10.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 10.11.3 |